Latin
Iste quoque Hieronymo falso tributus in editis
Augustine, In Psalmum XLI Ad Neophytos [Incertus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut desiderat certus ad fontes aquarum, ita desidurat anima mea ad te, Deus (Psal. XLI, 2). Cervorum natura est, ut serpentum venena contemnant; quin potius naribus suis ens extrahunt de cavernis, ut interficiant atque dilacerent: cumque venenum intrinsecus cæperit æstuare, quamvis eos non possit occidere. tamen sitis ardorem et incendium conimovet. Tunc illi fontes desiderant, ct putissimis aquis ferventia venena restinguunt. Quomodo itaque illi cervi desiderant fontes aquarum; ita et nostri cervi, qui de Ægypto et de sæculo recedentes interfecerunt Pharaonemin actibus suis, et omnem caus exercitum in Baptisino necaverunt, post interfectionem diaboli desiderant fontes Ecclesiæ Patrem et Filium et Spiritum sanctum. f)e Patre quod sit fons, seribitur in Jeremia, Me dimiserunt fontem aquœ vivœ, et foderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquas continere (Jerem. n, 13). De Filio vero in quodam Imo legimus, Dereliquerunt fontem sapientiœ (Baruch. in, 12). Porro de Spiritu sancto, Qui biberit de aqua quam dedero ei, orielur in eo fons aquœ salientis in vitam œternam (Joan. IV, 13 et i 4 ); statim exponitur, evangelista dicente, qnod de Spiritu sancto fuerit sermo Salvatoris (Id. VII, 59). Ex quihus manifestissime comprobatur, tres Ecclesiae fontes Trinitatis esse nivsterium.