Latin
2
Augustine, Libellus Adversus Fulgentium Donatistam 2
Unproofread scanNot analysed yet
Donatista dixit: Dominus et saluator noster Iesus Christus, unici baptismi doctor et custos, ne sitientes animae per aridos lacus mentis error adduceret, perennes haustus sibi esse proclamans in euangelio suo ita testatus est, dicens: qui sitit ueniat et bibat, qui credit in me, sicut Esaias dicit. Catholicus respondit: Non habet: sicut dicit Esaias, sed: sicut dicit scriptura. sed ista uelut impedimenta despiciam, non longo sermone utilitatem legentis excludam. Donatista dixit: Qui credit in me, sicut dixit Esaias, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. et ne passim et ubique bibi posse diceretur, merita aquarum ipse discreuit, dum Samariae apostasiae originem in proprio fonte damnauit: qui biberit, inquit, ex hac aqua sitiet iterum; qui biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum, sed fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. -. Catholicus respondit: Haec utique ideo posuisti, ut nos catholicos quasi Samaritanos et sine baptismo demonstrares. iam ergo Donatistas in Samaritanos incipe speculari. Samaritanorum dogma Regnorum libro docente tale fuit: deum timebant et simul figmenta colebant; diuinam legem seruabant et patrum errores minime deserebant; circumcisionis signum habebant et Israhelitarum collegium non tenebant. hoc et uos facitis. deum metuitis et figmentum luteum Donatum pariter colitis —et hic enim ex terra figuratus est —; diuinam legem seruatis et parentum errorem non relinquitis; baptismi habetis sacramentum et catholicorum non uultis habere consortium. ecce uos eis per omnia similatis. sicut ergo tunc Samaritanorum circumcisio secundo dari non poterat, ita nunc Donatistarum baptisma iterari non debet, domino Christo docente: qui semel lotus est non habet necessitatem iterum lauandi. circumcisio enim Samaritanorum baptisma significat Donatistarum, dicente apostolo: circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo. quod autem ait dominus: qui biberit ex hac aqua sitiet iterum, non de baptismate, sed de terreno locutus est elemento. nam si baptisma hic uellet ostendere, nullo modo a Samaritana muliere posceret bibere. denique puteus ille non Samariae dictus est, sed Iacob, et utique Iacob non fuit haereticus, sed deo dilectus, semper carus, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius.