Latin
21
Augustine, Libellus Adversus Fulgentium Donatistam 21
Unproofread scanNot analysed yet
Fulgentius dixit: Absit ut abire permittam, quoniam deus dixit: compelle omnes introire, ut impleatur domus mea. qui 'omnes' dixit, nullum exceptauit. Augustinus respondit: Quid ergo facies? Fulgentius dixit: Docebo illum ecclesiam meam esse certissimam. Augustinus respondit: In quo? numquid Christum, qui a patre omnes gentes accepit, ad Africanam particulam tantum remansisse monstrabis? Fulgentius dixit: Dicam quod in paucis constet. Augustinus respondit: Quid, si et eius paucos habebit? omnes enim in comparatione catholicae paucos habent. Fulgentius dixit: Ostendam quoniam haec est uera, quae persecutionem patitur, non quae facit. Augustinus respondit: Quid, si et eius persecutionem omnino non fecit? Fulgentius dixit: Insinuabo secundum apostolum, quod ecclesia mea rugas et maculas sola non habeat. Augustinus respondit: Continuo probabitur habere. scriptum est enim: nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit uita eius super terram. sed quid pluribus? quolibet ingenio capies et tenebis, quomodo suscipis qui fideles tuos forte retinxit, qui spiritum sanctum in corde credentis extinxit?