Latin
24
Augustine, Libellus Adversus Fulgentium Donatistam 24
Unproofread scanNot analysed yet
Fulgentius dixit: Sancti quos memoras edicta iudicum saecularium non meruerunt, quod uestri fecerunt. Augustinus respondit: Licet aut non licet. si licet, de licito murmurare non decet; si non licet, tuum crimen emenda, dum licet. Maximianistas enim schismaticos tuos, sicut gesta declarant, et auctoritatibus iudicum saecularium et amminiculis ordinum uariorum et exsecutione militum diuersorum institutis defensoribus ecclesiae persecutus es, ut eos a suis basilicis pepulisses. qui me increpas, cur non te ipsum primum emendas? .