# Libellus Adversus Fulgentium Donatistam 8

Augustine, Libellus Adversus Fulgentium Donatistam, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/libellus-adversus-fulgentium-donatistam/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/libellus-adversus-fulgentium-donatistam/8

Donatista dixit: Aut si unum putas cum reis aliqua permixtione coniunctum sacramentum baptismi, audi prophetas quibus sit recte dispensum, dicente Salomone: fons uitae in manibus iusti. Catholicus respondit: Bene de uobis dominus dixit; qui errorem uestrum ante praeuidit: uos qui iustificatis uos coram hominibus, deus autem nouit corda uestra, quia quod altum est hominibus abominabile est apud deum. si iustus es et fons uitae in manu tua est, non homo, sed deus es. ad te confugiatur, tibi credatur, in te spes omnis uitae ponatur, ipsum baptisma in nomine tuo detur et de domino taceatur, uis scire ubi hunc fontem uitae requiras? in psalmo habes: apud te est fons uitae et in lumine tuo uidebimus lumen. non legisti: filius malus superbos oculos habet, filius malus ipse se iustum dicit, exitus autem suos non abluet? nisi (te) ut hominem reum esse cognoueris, nisi te peccatorem ueraci corde clamaueris, iustificari omnino non poteris, dicente propheta: dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris. et Iohannes apostolus: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est.

---

Augustine, Libellus Adversus Fulgentium Donatistam, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070a/stoa0040.stoa070a.opp-lat1.xml.
