Latin
11
Augustine, Liber de Unico Baptismo 11
Unproofread scanNot analysed yet
De baptismo Iohannis agebatur, a quo baptizatos quosdam si baptizauit apostolus, non utique Iohannis baptismum habentibus iterum Iohannis baptismum dedit, sed Christi baptismum non habentes baptizari iussit in Christo, ac per hoc neutrum destruxit, sed utrumque distinxit. hoc etiam iste contra quem disserimus uidit, quod, cum sibi uelut ex aduersarii partibus obiecisset, quia et hi, quos traditores uocant, baptismo Christi, non Iohannis baptizant et baptizantur et ideo post eos baptismum nec rescindi nec iterari oportere, huic quaestioni dixit respondisse Christum cum ait: qui mecum non colligit spargit, quasi dixerit Christus: 'in eis, qui mecum non colligunt, etiam quod uerum et quod meum inuentum fuerit negetur exsuffletur destruatur'. ait etiam quibusdam dicentibus: domine domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? eum responsurum: non noui uos; recedite a me qui operamini iniquitatem. numquid etiam hic dixit: 'propter iniquitatem uestram negabo etiam ueritatem meam in uestra iniquitate detentam'? neque enim in regnum suum recepturus est omnes, in quibus inuenerit aliquam ueritatem, sed in quibus inuenerit ueritati congruam caritatem, quae si defuerit iniquitas erit. in qua tamen detenta ueritas neganda non est, sed ipsa iniquitas non destructa ueritate damnanda est. unde et apostolus dicit: et si sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem prophetiam et omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. se dixit nihil esse, si non habeat caritatem, non sacramenta et scientiam et prophetiam et fidem. illa enim magna sunt, etiamsi ille nihil sit, qui ea sine caritate habuerit et eorum ueritatem in sua iniquitate tenuerit. hoc et nos istis haereticis dicimus: (non destruimus ueritatem baptismatis, quam in uestra iniquitate detinetis, sed cum uos corrigimus illam destruimus et euertimus, hanc autem agnoscimus et tenemus'. nihil itaque istum adiuuant plura euangelica testimonia.