Latin
7
Augustine, Liber de Unico Baptismo 7
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc itaque et nos per maiores nostros traditam nobis sequentes apostolicam regulam si quid recti etiam in peruersis inuenerimus, eorum peruersitate correcta illud quod rectum est minime uiolamus, ut in uno homine ex his quae uera tenet etiam falsa emendentur, non ex falsis conuictis etiam uera destruantur. temporibus apostolorum qui dicebant: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, quamuis non per impiorum sed sanctorum nomina ipsi tamen impia schismata faciebant; hoc ipsorum erat proprium detestabile uitium. quod uero sciebant Christum pro se esse crucifixum et se in eius nomine baptizatos, non erroris eorum, sed diuini apud eos muneris erat; hanc dei ueritatem in iniquitate suorum schismatum detinebant. hanc adprehendens beatissimus Paulus non per illa uitia destructa etiam istam destruit, sed per hanc confirmatam illa emendanda conuincit —numquid Paulus pro uobis, inquit, crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? —,ut per uerum dei quod tenebant de suo falso erubescerent quod agebant. sicut ergo dicitur Iudaeo: 'tene fidem resurrectionis mortuorum sicut tenebas, sed crede iam Christum resurrexisse a mortuis quod non credebas; ueritatem quippe dei de mortuis resurrecturis in tua iniquitate detines, qua Christum resurrexisse non credis'; sicut idolorum cultori dicitur: 'tene ab uno deo uero mundum esse conditum quod tenebas, sed noli credere deos esse ligna et lapides. . et ipsius mundi quaslibet particulas quas colebas; dei enim ueritatem, qua credis ab ipso conditum mundum, in tua detines iniquitate, qua deorum cultor uis esse falsorum': sic etiam haeretico dicitur, qui sacramenta christiana, sicut in ecclesia catholica traduntur, nulla sua falsitate mutauit: 'tene christianum baptismum in nomine patris et filii et spiritus sancti sicut tenebas, sed agnosce Christi ecclesiam toto sicut #prophetatum est orbe crescentem, cui sacrilega uoce maledicebas; dei enim ueritatem de unitate baptismatis in iniquitate detines tuae diuisionis. corrige iniquitatem haeretici figmenti, ne perdat te, et noli superbire de ueritate christiani sacramenti, quae ibi est ut iudicet te. ego autem absit ut sic detester iniquitatem tuam, ut Christi abnegem ueritatem, quam in te inuenio ad damnationem tuam, absit ut sic te corrigam, ut illud unde te corrigo destruam, nisi forte destruere debeo aerum quod inuenio in anima haereticorum, cum apostolus non destruxerit uerum quod inuenit in lapide paganorum'.