# Liber de Unico Baptismo 8

Augustine, Liber de Unico Baptismo, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/8

Plus est unus deus quam unus baptismus — neque enim baptismus deus est, sed ideo magnum aliquid est, quia sacramentum est dei —, et tamen ipse unus deus etiam extra ecclesiam ab ignorantibus colebatur. sic ergo et unus baptismus etiam extra ecclesiam ab ignorantibus datur. qui dicit fieri non potuisse, ut deus unus et uerus ab ignorantibus extra ecclesiam coleretur, uideat non quid mihi, sed quid ipsi apostolo ualeat respondere dicenti: quem uos ignorantes colitis, hunc ego annuntio uobis. Quamobrem sicut nihil eis proderat ad salutem, qui uerum deum ignorantes eum tamen colebant, immo et oberat ad perniciem, quod falsos deos simul colentes eidem uero deo sacrilegam iniuriam faciebant, sic nihil prodest haereticis ad salutem, quod extra ecclesiam uerum baptismum per ignorantiam et tradunt et tenent, immo et obest ad damnationem, quod in sacrilega iniquitate erroris humani etiam diuini sacramenti non per quam mundentur, sed per quam seuerius iudicentur detinent ueritatem. et sicut apostolus, quando illos sacrilegos corrigebat, deum tamen uerum, qui extra ecclesiam ab eis ignorantibus colebatur, agnoscebat potius quam negabat, sic etiam nos, quando haereticorum (in) sacrilega separatione errores corrigimus, baptismum tamen uerum, quem per ignorantiam extra ecclesiam tradunt, utique agnoscere, non negare debemus.

---

Augustine, Liber de Unico Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa063/stoa0040.stoa063.opp-lat1.xml.
