# Liber de Unico Baptismo 9

Augustine, Liber de Unico Baptismo, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-de-unico-baptismo/9

Sed: Paulus, inquiunt, cum uenisset Ephesum, quosdam, qui se dicebant Iohannis baptismate baptixatos, baptizari iussit in Christo. quisquis isto exemplo schismaticos et haereticos baptizandos putat, audeat dicere, si potest, haereticum uel schismaticum lohannem fuisse. hoc si nefas est dicere, profecto illis hominibus quod deerat datum est, non quod inerat inprobatum, siue mentiti fuerint se habere baptismum Iohannis, sicut nonnulli arbitrantur, siue quia baptismus Iohannis non erat baptismus Christi, sed tamen militans Christo, sicut legis uetera sacramenta praecursorio quodam et praefiguratorio fungebantur officio. sed: si post Iohannem amicum sponsi baptizatum est, inquiunt, quanto magis post haereticum baptizandum est! potest alius uelut iusta similiter indignatione commotus dicere: (si post Iohannem baptizatum est, qui uinum penitus non bibebat, quanto post ebriosum iustius baptizandum est! hoc ergo isti faciant, si possunt; baptizent post ebriosos suos, si post Iohannem sobrium apostoli baptizarunt'. quid hinc respondent, nisi propterea se post istos non baptizare, quia per eos qui baptizati sunt non eorum, sed Christi baptismum perceperunt? credant ergo propterea baptizatum esse post Iohannem, quia uel nullum illi baptismum habebant uel Christi baptismum nondum habebant.

---

Augustine, Liber de Unico Baptismo, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa063/stoa0040.stoa063.opp-lat1.xml.
