Latin · ~8 min
1.50 to 1.51
Augustine, Liber IV 1.50-51
Not analysed yet
[31] Si ergo a me quaeritur quomodo factae sint uel uoces uel sensibiles formae atque species ante incarnationem uerbi dei quae hoc futurum praefigurarent, per angelos ea deum operatum esse respondeo, quod etiam scripturarum sanctarum testimoniis, quantum existimo, satis ostendi. Si autem quaeritur ipsa incarnatio quomodo facta sit, ipsum dei uerbum dico carnem factum, id est hominem factum, non tamen in hoc quod factum est conuersum atque mutatum, ita sane factum ut ibi sit non tantum uerbum dei et hominis caro sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et deus dicatur propter deum et homo propter hominem. Quod si difficile intellegitur, mens fide purgetur magis magisque abstinendo a peccatis et bene operando et orando cum gemitu desideriorum sanctorum ut per diuinum adiutorium proficiendo et intellegat et amet. Si autem quaeritur post incarnationem uerbi quomodo facta sit uel uox patris uel species corporalis qua spiritus sanctus demonstratus est, per creaturam quidem facta ista non dubito. Sed utrum tantummodo corporalem atque sensibilem, an adhibito spiritu etiam rationali uel intellectuali (hoc enim quibusdam placuit appellare quod graeci dicunt *noeron), non quidem ad unitatem personae (quis enim hoc dixerit ut quidquid illud est creaturae per quod sonuit uox patris ita sit deus pater, aut quidquid illud est creaturae in quo per columbae speciem uel per igneas linguas spiritus sanctus demonstratus est ita sit spiritus sanctus sicut est dei filius homo ille qui ex uirgine factus est?) ,sed tantummodo ad ministerium peragendae significationis sicut oportuisse deus iudicauit, an aliquid aliud intellegendum sit inuenire difficile est et temere affirmare non expedit. Quomodo tamen ista sine rationali uel intellectuali creatura potuerint fieri non uideo Neque adhuc locus est explicare cur ita sentiam quantum uires dominus dederit. Prius enim sunt discutienda et refellenda haereticorum argumenta quae non ex diuinis libris sed ex rationibus suis proferunt quibus e uehementer cogere arbitrantur testimonia scripturarum quae de patre et filio et spiritu sancto sunt ita esse intellegenda ut ipsi uolunt.