Latin · ~11 min
1.31 to 1.36
Augustine, Liber IV 1.31-36
Not analysed yet
4. 11. 16 noli esse vana, anima mea, et obsurdescere in aure cordis tumultu vanitatis tuae. audi et tu: verbum ipsum clamat ut redeas, et ibi est locus quietis imperturbabilis, ubi non deseritur amor si ipse non deserat. ecce illa discedunt ut alia succedant, et omnibus suis partibus constet infima universitas. 'numquid ego aliquo discedo?' ait verbum dei. ibi fige mansionem tuam, ibi commenda quidquid inde habes, anima mea; saltem fatigata fallaciis, veritati commenda quidquid tibi est a veritate, et non perdes aliquid, et reflorescent putria tua, et sanabuntur omnes languores tui, et fluxa tua reformabuntur et renovabuntur et constringentur ad te, et non te deponent quo descendunt, sed stabunt tecum et permanebunt ad semper stantem ac permanentem deum. 4. 11. 17 ut quid perversa sequeris carnem tuam? ipsa te sequatur conversam. quidquid per illam sentis in parte est, et ignoras totum cuius hae partes sunt, et delectant te tamen. sed si ad totum comprehendendum esset idoneus sensus carnis tuae, ac non et ipse in parte universi accepisset pro tua poena iustum modum, velles ut transiret quidquid existit in praesentia, ut magis tibi omnia placerent. nam et quod loquimur per eundem sensum carnis audis, et non vis utique stare syllabas sed transvolare, ut aliae veniant et totum audias. ita semper omnia, quibus unum aliquid constat (et non sunt omnia simul ea quibus constat): plus delectant omnia quam singula, si possint sentiri omnia. sed longe his melior qui fecit omnia, et ipse est deus noster, et non discedit, quia nec succeditur ei. 4. 12. 18 si placent corpora, deum ex illis lauda et in artificem eorum retorque amorem, ne in his quae tibi placent tu displiceas. si placent animae, in deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et in illo fixae stabiliuntur: alioquin irent et perirent. in illo ergo amentur, et rape ad eum tecum quas potes et dic eis: 'hunc amemus: ipse fecit haec et non est longe. non enim fecit atque abiit, sed ex illo in illo sunt. ecce ubi est, ubi sapit veritas: intimus cordi est, sed cor erravit ab eo. redite, praevaricatores, ad cor et inhaerete illi qui fecit vos. state cum eo et stabitis, requiescite in eo et quieti eritis. quo itis in aspera? quo itis? bonum quod amatis ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est et suave; sed amarum erit iuste, quia iniuste amatur deserto illo quidquid ab illo est. quo vobis adhuc et adhuc ambulare vias difficiles et laboriosas? non est requies ubi quaeratis eam. quaerite quod quaeritis, sed ibi non est ubi quaeritis. beatam vitam quaeritis in regione mortis: non est illic. quomodo enim beata vita, ubi nec vita?