Latin · ~9 min
1.49 to 1.54
Augustine, Liber IV 1.49-54
Not analysed yet
4. 15. 25 sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus in quo est impetus et se iactat insolenter ac turbide, et flagitia, si est immoderata illa animae affectio qua carnales hauriuntur voluptates, ita errores et falsae opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est, qualis in me tunc erat nesciente alio lumine illam inlustrandam esse, ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis, quoniam tu inluminabis lucernam meam, domine. deus meus, inluminabis tenebras meas, et de plenitudine tua omnes nos accepimus. es enim tu lumen verum quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quia in te non est transmutatio nec momenti obumbratio. 4. 15. 26 sed ego conabar ad te et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. quid autem superbius quam ut adsererem mira dementia me id esse naturaliter quod tu es? cum enim ego essem mutabilis et eo mihi manifestum esset, quod utique ideo sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem, malebam tamen etiam te opinari mutabilem quam me non hoc esse quod tu es. itaque repellebar et resistebas ventosae cervici meae, et imaginabar formas corporeas et caro carnem accusabam, et spiritus ambulans nondum revertebar ad te et ambulando ambulabam in ea quae non sunt, neque in te neque in me neque in corpore, neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore. et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus nesciens exulabam, dicebam illis garrulus et ineptus, 'cur ergo errat anima quam fecit deus?' et mihi nolebam dici, 'cur ergo errat deus?' et contendebam magis incommutabilem tuam substantiam coactam errare quam meam mutabilem sponte deviasse et poena errare confitebar. 4. 15. 27 et eram aetate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta obstrepentia cordis mei auribus, quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto, et stare cupiens et audire te et gaudio gaudere propter vocem sponsi, et non poteram, quia vocibus erroris mei rapiebar foras et pondere superbiae meae in ima decidebam. non enim dabas auditui meo gaudium et laetitiam, aut exultabant ossa, quae humilata non erant.