Latin
1
Augustine, Liber qui appellatur Speculum 1
Unproofread scanNot analysed yet
Quis ignorat, in scripturis sanctis, id est legitimis, propheticis, et euangelicis, et apostolicis, auctoritate canonica praeditis, quaedam sic esse posita, ut tantum scirentur et crederentur, ut est quod in principio fecerit deus caelum et terram et quod in principio erat uerbum, et quaecumque facta diuina uel humana tantummodo cognoscenda narrantur: quaedam uero sic esse iussa, ut observarentur et fierent, uel prohibita, ne fierent, ut est: honora patrem et matrem et: non moechaberis? horum autem quae iubendo et uetando scripta sunt alia sunt sacramentorum uelata mysteriis, quae multa ueteris testamenti populo illi facienda mandata sunt neque a populo christiano nunc fiunt, sed tantummodo intellegenda requiruntur atque tractantur, sicuti est sabbatum ad uisibilem uacationem, sicut azyma in pane sine fermento, pascha in ouis occisione, sicut tot genera sacrificiorum ciborumque uitandorum et neomeniae et annuae sollemnitates, quas obseruant nunc usque Iudaei, et illae iustificationes, quae non ad opera iustitiae proprie pertinent, sed aliquid significare intelleguntur. quis enim christianus septimo anno cogitur seruum reddere libertati et, si discedere ille noluerit, eius auriculam subula pertundere ad postem, et ceterahuiusmodi? alia uero etiam nunc facienda sunt, si facienda praecepta sunt, nec facienda, si prohibita, qualia sunt illa quae dixi: honora patrem et matrem et: non moecha beris. de his igitur quae ita sunt posita in litteris sacris uel iubendo uel uetando uel sinendo, ut etiam nunc, id est tempore noui testamenti, ad . vitam piam exercendam moresque pertineant, hoc opus, quod in manus sumpsi, conponere adgressus sum, ut, quantum me deus adiuuat, omnia talia de canonicis libris colligam atque, ut facile inspici possint, in unum tamquam speculum congeram. oportuit enim sic ea poni ab auctoribus nostris, quemadmodum posita sunt, ut praecepta narrationibus uel disputationibus, propriis figurata et figuratis propria miscerentur, dum rerum gestarum ordo seruatur aut respondetur aduersis aut qui docendi sunt instruuntur aut occultorum inuentione quodammodo renouantur hi qui promta et aperta fastidiunt. nos autem in hoc opere nec infidelem uel adducimus uel aedificamus ad fidem, nec exercemus quibusdam salubribus difficultatibus ingenium intentionemque discentium, sed eum qui iam credens oboedire deo uoluerit, uthic se inspiciat, admonemus, quantumque in bonis moribus operibusque profecerit et quantum sibi desit, adtendat. sic enim potest et de his quae habet gratias agere et de his quae non habet, ut habeat, satis agere ac propter illa seruanda, propter haec adipiscenda curam precesque fidelis pietatis adhibere. in his autem omnibus quae inspicienda ponere institui, quaecumque inter se uidebuntur esse contraria, postea propositis quaestionibus exponenda atque soluenda sunt. sane supplicia male factorum et praemia recte factorum, quamuis nonnulla commemoranda existimauerim, tamen in nouo testamento dissimilia ueteribus esse quis nesciat? ab ipsa igitur lege, quae data est per Moysen, diuinorum praeceptorum, qualia nos commemoraturos esse promisimus, adgrediemur exordium.