# Liber qui appellatur Speculum 2.76-92

Augustine, Liber qui appellatur Speculum, 2.76 to 2.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/liber-qui-appellatur-speculum/2.76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/liber-qui-appellatur-speculum/2.76

qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: uiuus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio uestri. qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos. qui acceperit sororem suam, filiam patris sui uel filiam matris suae, et uiderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo reuelauerint, et portabunt iniquitatem suam. qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et reuelauerit turpitudinem eius, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies. qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudauit: portabunt iniquitatem suam ambo. qui coierit cum uxore patrui uel auunculi sui et reuelauerit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit inlicitam: turpitudinem fratris sui reuelauit: absque filiis erunt. Et alio in loco: Vir siue mulier, in quibus pythonicus uel diuinationis fuerit spiritus, morte moriantur. lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super eos. Itemque alio in loco, cum de summo sacerdote loqueretur: Virginem, inquit, ducet uxorem: uiduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: ne commisceat stirpem generis sui uulgo gentis suae: quia ego dominus qui sanctifico eum. Et post multa : Homo, qui maledixerit deo suo, portabit peccatum suum. et qui blasphemauerit nomen domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, siue ille cinis siue peregrinus fuerit. qui blasphemauerit nomen domini, morte moriatur. qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur. qui percusserit animal, reddat uicarium, id est animam pro anima.

---

Augustine, Liber qui appellatur Speculum, ed. Franz Weihrich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa080/stoa0040.stoa080.opp-lat1.xml.
