Latin · ~10 min
1.3 to 1.4
Augustine, Liber VII 1.3-4
Not analysed yet
[2] Haec disputatio nata est ex eo quod scriptum est: Christum esse dei uirtutem et dei sapientiam. Quapropter in eas angustias sermo coartatur cum ineffabilia fari cupimus ut aut dicamus Christum non esse dei uirtutem et dei sapientiam atque ita impudenter et impie resistamus apostolo; aut Christum quidem dei uirtutem et dei sapientiam esse fateamur sed eius patrem non esse patrem uirtutis et sapientiae suae, quod non minus impium est (sic enim nec Christi erit pater quia Christus dei uirtus et dei sapientia est); aut non esse patrem uirtute sua potentem neque sapientia sua sapientem, quod quis audeat dicere? ; aut aliud in patre intellegi esse, aliud sapientem esse ut non hoc ipso sit quo sapiens est, quod de anima intellegi solet quae alias insipiens, alias sapiens est uelut natura mutabilis et non summe perfecteque simplex; aut patrem non esse aliquid ad se ipsum et non solum quod pater est sed omnino quod est, ad filium relatiue dici. Quomodo ergo eiusdem essentiae filius cuius pater quandoquidem ad se ipsum nec essentia est, nec omnino est ad se ipsum sed etiam esse ad filium illi est? At enim multo magis unius eiusdemque essentiae quia una eademque essentia pater et filius quandoquidem patri non ad se ipsum est ipsum esse sed ad filium quam essentiam genuit et qua essentia est quidquid est. Neuter ergo ad se est, et uterque ad inuicem relatiue dicitur. An pater solus non solum quod pater dicitur sed omnino quidquid dicitur relatiue ad filium dicitur, ille autem dicitur et ad se? Et si ita est, quid dicitur ad se? An ipsa essentia? Sed patris essentia est filius sicut patris uirtus et sapientia, sicut uerbum patris et imago patris. Aut si essentia dicitur ad se filius, pater autem non est essentia sed genitor essentiae, non est autem ad se ipsum sed hac ipsa essentia quam genuit sicut hac ipsa magnitudine magnus quam genuit, ergo et magnitudo dicitur ad se filius, ergo et uirtus et sapientia et uerbum et imago. Quid autem absurdius quam imaginem ad se dici? Aut si non idipsum est imago et uerbum quod est uirtus et sapientia, sed illa relatiue dicuntur, haec autem ad se non ad aliud, incipit non ea sapientia quam genuit sapiens esse pater quia non potest ipse ad eam relatiue dici et illa ad eum relatiue non dici. Omnia enim quae relatiue dicuntur ad inuicem dicuntur.