Latin · ~10 min
1.6 to 1.7
Augustine, Liber VII 1.6-7
Not analysed yet
Sicut autem absurdum est dicere candidum non esse candorem, sic absurdum est dicere sapientem non esse sapientiam; et sicut candor ad se ipsum candidus dicitur, ita et sapientia ad se ipsam dicitur sapiens. Sed candor corporis non est essentia quoniam ipsum corpus essentia est et illa eius qualitas, unde et ab ea dicitur candidum corpus cui non hoc est esse quod candidum esse. Aliud enim ibi forma et aliud color et utrumque non in se ipso sed in aliqua mole, quae moles nec forma nec color est sed formata atque colorata. Sapientia uero et sapiens est et se ipsa sapiens est. Et quoniam quaecumque anima participatione sapientiae fit sapiens, si rursus desipiat, manet tamen in se sapientia; nec cum fuerit anima in stultitiam commutata, illa mutatur. Non ita est in eo qui ex ea fit sapiens quemadmodum candor in corpore quod ex illo candidum est; cum enim corpus in alium colorem fuerit commutatum, non manebit candor ille atque omnino esse desinet. Quod si et pater qui genuit sapientiam ex ea fit sapiens neque hoc est illi esse quod sapere, qualitas eius est filius, non proles eius, et non ibi erit iam summa simplicitas. Sed absit ut ita sit quia uere ibi est summe simplex essentia; hoc ergo est ibi esse quod sapere. Quod si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit sapiens est pater; alioquin non ipse illam, sed illa eum genuit. Quid enim aliud dicimus cum dicimus hoc illi est esse quod sapere nisi eo est quo sapiens est? Quapropter quae causa illi est ut sapiens sit, ipsa illi causa est ut sit. Proinde si sapientia quam genuit causa est illi ut sapiens sit, etiam ut sit ipsa illi causa est. Quod fieri non potest nisi gignendo eum aut faciendo. Sed neque genitricem neque conditricem patris ullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim est insanius? Ergo et pater ipse sapientia est, et ita dicitur filius sapientia patris quomodo dicitur lumen patris, id est ut quemadmodum lumen de lumine et utrumque unum lumen, sic intellegatur sapientia de sapientia et utrumque una sapientia. Ergo et una essentia quia hoc est ibi esse quod sapere. Quod enim est sapientiae sapere et potentiae posse, aeternitati aeternam esse, iustitiae iustam esse, magnitudini magnam esse, hoc est essentiae ipsum esse. Et quia in illa simplicitate non est aliud sapere quam esse, eadem ibi sapientia quae essentia.