Latin · ~11 min
Lines 1.22-1.23
Augustine, Liber X 1.22-23
Not analysed yet
[XIII] Nec mouere debet, quod, cum sit inuisibilis, saepe uisibiliter patribus apparuisse memoratur. Sicut enim sonus, quo auditur sententia in silentio intellegentiae constituta, non est hoc quod ipsa: ita et species, qua uisus est Deus in natura inuisibili constitutus, non erat quod ipse. Verum tamen ipse in eadem specie corporali uidebatur, sicut illa sententia ipsa in sono uocis auditur; nec illi ignorabant inuisibilem Deum in specie corporali, quod ipse non erat, se uidere. Nam et loquebatur cum loquente Moyses et ei tamen dicebat. : Si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum, scienter ut uideam te. Cum igitur oporteret Dei legem in edictis angelorum terribiliter dari, non uni homini paucisue sapientibus, sed uniuersae genti et populo ingenti: coram eodem populo magna facta sunt in monte, ubi lex per unum dabatur, conspiciente multitudine metuenda et tremenda quae fiebant. Non enim populus Israel sic Moysi credidit, quem ad modum suo Lycurgo Lacedaemonii, quod a Ioue seu Apolline leges, quas condidit, accepisset. Cum enim lex dabatur populo, qua coli unus iubebatur Deus, in conspectu ipsius populi, quantum sufficere diuina prouidentia iudicabat, mirabilibus rerum signis et motibus apparebat ad eandem legem dandam creatori seruire creaturam.
[XIV] Sicut autem unius hominis, ita humani generis, quod ad Dei populum pertinet, recta eruditio per quosdam articulos temporum tamquam aetatum profecit accessibus, ut a temporalibus ad aeterna capienda et a uisibilibus ad inuisibilia surgeretur; ita sane ut etiam illo tempore, quo uisibilia promittebantur diuinitus praemia, unus tamen colendus commendaretur Deus, ne mens humana uel pro ipsis terrenis uitae transitoriae beneficiis cuiquam nisi uero animae creatori et domino subderetur. Omnia quippe, quae praestare hominibus uel angeli uel homines possunt, in unius esse Omnipotentis potestate quisquis diffitetur, insanit. De prouidentia certe Plotinus Platonicus disputat eamque a summo Deo, cuius est intellegibilis atque ineffabilis pulchritudo, usque ad haec terrena et ima pertingere flosculorum atque foliorum pulchritudine conprobat; quae omnia quasi abiecta et uelocissime pereuntia decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur, ubi forma intellegibilis et incommutabilis simul habens omnia perseuerat. Hoc Dominus Iesus ibi ostendit, ubi ait: Considerate lilia agri, non laborant neque neunt. Dico autem uobis, quia nec Salomon in tota gloria sua sic amictus est, sicut unum ex eis. Quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit: quanto magos uos, modicae fidei? Optime igitur anima humana adhuc terrenis desideriis infirma ea ipsa, quae temporaliter exoptat bona infima atque terrena uitae huic transitoriae necessaria et prae illius uitae sempiternis beneficiis contemnenda, non tamen nisi ab uno Deo expectare consuescit, ut ab illius cultu etiam in istorum desiderio non recedat, ad quem contemptu eorum et ab eis auersione perueniat.