Latin · ~10 min
1.33 to 1.38
Augustine, Liber XII 1.33-38
Not analysed yet
12. 14. 17 mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis, sed mira profunditas, deus meus, mira profunditas! horror est intendere in eam, horror honoris et tremor amoris. odi hostes eius vehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes eius! sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. ecce autem alii, non reprehensores sed laudatores libri Geneseos: 'non' inquiunt 'hoc voluit in his verbis intellegi spiritus dei, qui per Moysen famulum eius ista conscripsit, non hoc voluit intellegi quod tu dicis, sed aliud quod nos dicimus.' quibus ego, te arbitro, deus omnium nostrum, ita respondeo. 12. 15. 18 num dicetis falsa esse, quae mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeternitate creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora varietur nec eius voluntas extra eius substantiam sit? unde non eum modo velle hoc modo velle illud, sed semel et simul et semper velle omnia quae vult, non iterum et iterum, neque nunc ista nunc illa, nec velle postea quod nolebat aut nolle quod volebat prius, quia talis voluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est. item quod mihi dicit in aurem interiorem, expectatio rerum venturarum fit contuitus, cum venerint, idemque contuitus fit memoria, cum praeterierint. omnis porro intentio quae ita variatur mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est. haec conligo atque coniungo, et invenio deum meum, deum aeternum, non aliqua nova voluntate condidisse creaturam nec scientiam eius transitorium aliquid pati. 12. 15. 19 quid ergo dicetis, contradictores? an falsa sunt ista? 'non' inquiunt. quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non esse nisi ab illo qui summe bonus est quia summe est? 'neque hoc negamus' inquiunt. quid igitur? an illud negatis, sublimem quandam esse creaturam tam casto amore cohaerentem deo vero et vere aeterno ut, quamvis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat et defluat, sed in eius solius veracissima contemplatione requiescat, quoniam tu, deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non declinat a te nec ad se? haec est domus dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit. nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio, facta est enim.