Latin · ~7 min
1.81 to 1.84
Augustine, Liber XII 1.81-84
Not analysed yet
12. 30. 41 in hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa veritas, et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc, si quis quaerit ex me quid horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum si tibi non confiteor, 'nescio.' et scio tamen illas veras esse sententias (exceptis carnalibus, de quibus quantum existimavi locutus sum --quos tamen bonae spei parvulos haec verba libri tui non territant alta humiliter et pauca copiose), sed omnes quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem pariterque diligamus te, deum nostrum, fontem veritatis, si non vana sed ipsam sitimus, eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te revelante, cum haec scriberet, attendisse credamus quod in eis maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit. 12. 31. 42 ita cum alius dixerit, 'hoc sensit quod ego,' et alius, 'immo illud quod ego,' religiosius me arbitror dicere, 'cur non utrumque potius, si utrumque verum est, et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt, cur non illa omnia vidisse credatur, per quem deus unus sacras litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit?' ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere ut quod veri quisque de his rebus capere posset mea verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse ut hoc illum virum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his verbis atque cogitavit, cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inveniri potest.