Latin · ~17 min
1.32 to 1.33
Augustine, Liber XIII 1.32-33
Not analysed yet
Iam, inquiunt, habebat animam, alioquin non appellaretur homo, quoniam homo non est corpus solum uel anima sola, sed qui et anima constat et corpore. Hoc quidem uerum est, quod non totus homo, sed pars melior hominis anima est; nec totus homo corpus, sed inferior hominis pars est; sed cum est utrumque coniunctum simul, habet hominis nomen; quod tamen et singula non amittunt, etiam cum de singulis loquimur. Quis enim dicere prohibetur cotidiani quadam lege sermonis: Homo ille defunctus est et nunc in requie est uel in poenis, cum de anima sola possit hoc dici, et: Illo aut illo loco homo ille sepultus est, cum hoc nisi de solo corpore non possit intellegi? An dicturi sunt sic loqui scripturam non solere diuinam? Immo uero illa ita nobis in hoc adtestatur, ut etiam cum duo ista coniuncta sunt et uiuit homo, tamen etiam singula minis uocabulo appellet, animam scilicet interiorem hominem, corpus autem exteriorem hominem uocans, tamquam duo sint homines, cum simul utrumque sit homo unus. Sed intellegendum est, secundum quid dicatur homo ad imaginem Dei et homo terra atque iturus in terram. Illud enim secundum animam rationalem dicitur, qualem Deus insufflando uel, si commodius dicitur, inspirando indidit homini, id est hominis corpori; hoc autem secundum corpus, qualem hominem Deus finxit ex puluere, cui data est anima, ut fieret corpus animale, id est homo in animam uiuentem. Quapropter in eo, quod Dominus fecit, quando insufflauit dicens: Accipite Spiritum sanctum, nimirum hoc intellegi uoluit, quod Spiritus sanctus non tantum sit Patris, uerum etiam ipsius Vnigeniti Spiritus. Idem ipse quippe Spiritus et Patris et Filii, cum quo est trinitas Pater et Filius et Spiritus sanctus, non creatura, sed Creator. Neque enim flatus ille Corporeus de carnis ore procedens substantia erat Spiritus sancti atque natura, sed potius significatio, qua intellegeremus, ut dixi, Spiritum sanctum Patri esse Filioque communem, quia non sunt eis singulis singuli, sed unus amborum est. Semper autem iste Spiritus in scripturis sanctis Graeco uocabulo *pneu=ma dicitur, sicut eum et hoc loco Iesus appellauit, quando eum corporalis sui oris flatu significans discipulis dedit; et locis omnibus diuinorum eloquiorum non mihi aliter umquam nuncupatus occurrit. Hic uero, ubi legitur: Et finxit Deus hominem puluerem de terra et insuffiauit siue inspirauit in faciem eius spiritum uitae, non ait Graecus *pneu=ma, quod solet dici Spiritus sanctus, sed *pnoh/n, quod nomen in creatura quam in Creatore frequentius legitur; unde nonnulli etiam Latini propter differentiam hoc uocabulum non spiritum, sed flatum appellare maluerunt. Hoc enim est in Graeco etiam illo loco apud Esaiam, ubi Deus dicit: Omnem flatum ego feci, omnem animam sine dubitatione significans. Quod itaque Graece *pnoh\ dicitur, nostri aliquando flatum, aliquando spiritum, aliquando inspirationem uel aspirationem, quando etiam Dei dicitur, interpretati sunt; *pneu=ma uero numquam nisi spiritum, siue hominis (de quo ait apostolus: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est?) siue pecoris (sicut in Salomonis libro scriptum est: Quis scit si spiritus hominis ascendat sursum in caelum et spiritus pecoris descendat deorsum in terram?) siue istum corporeum, qui etiam uentus dicitur, (nam eius hoc nomen est, ubi in psalmo canitur: Ignis grando, nix glacies, spiritus tempestatis) siue iam non creatum, sed Creatorem, sicut est de quo dicit Dominus in euangelio: Accipite Spiritum sanctum, eum corporei sui oris flatu significans, et ubi ait: Ite, baptizate <omnes> gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ubi ipsa trinitas excellentissime et euidentissime commendata est, et ubi legitur: Deus spiritus est, et aliis plurimis sacrarum litterarum locis. In his quippe omnibus testimoniis scripturarum, quantum ad Graecos adtinet, non *pnoh\n uidemus scriptum esse, sed *pneu=ma; quantum autem ad Latinos, non flatum, sed spiritum. Quapropter in eo, quod scriptum est: Inspirauit, uel si magis proprie dicendum est: Insufflauit in faciem eius spiritum uitae, si Graecus non *pnoh/n, sicut ibi legitur, sed *pneu=ma posuisset, nec sic esset consequens, ut Creatorem Spiritum, qui proprie dicitur in trinitate Spiritus sanctus, intellegere cogeremur; quando quidem *pneu=ma, ut dictum est, non solum de Creatore, sed etiam de creatura dici solere manifestum est.