Latin · ~9 min
1.61 to 1.64
Augustine, Liber XIII 1.61-64
Not analysed yet
13. 21. 31 verbum autem tuum, deus, fons vitae aeternae est et non praeterit. ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis, 'nolite conformari huic saeculo,' ut producat terra in fonte vitae animam viventem, in verbo tuo per evangelistas tuos animam continentem imitando imitatores Christi tui. hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio viri ab amico est: 'estote', inquit, 'sicut ego, quia et ego sicut vos.' ita erunt in anima viva bestiae bonae in mansuetudine actionis. mandasti enim dicens, 'in mansuetudine opera tua perfice et ab omni homine diligeris.' et pecora bona neque si manducaverint, abundantia, neque si non manducaverint, egentia, et serpentes boni non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea quae facta sunt intellecta conspiciatur aeternitas. serviunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita vivunt et bona sunt. 13. 22. 32 ecce enim, domine deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male vivendo, et coeperit esse anima vivens bene vivendo, completumque fuerit verbum tuum quo per apostolum tuum dixisti, 'nolite conformari huic saeculo,' consequetur et illud quod adiunxisti statim et dixisti, 'sed reformamini in novitate mentis vestrae,' non iam secundum genus, tamquam imitantes praecedentem proximum nec ex hominis melioris auctoritate viventes. neque enim dixisti, 'fiat homo secundum genus,' sed, 'faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,' ut nos probemus quae sit voluntas tua. ad hoc enim dispensator ille tuus generans per evangelium filios, ne semper parvulos haberet quos lacte nutriret et tamquam nutrix foveret, 'reformamini,' inquit, 'in novitate mentis vestrae ad probandum vos quae sit voluntas dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum.' ideoque non dicis, 'fiat homo,' sed, 'faciamus,' nec dicis, 'secundum genus,' sed, 'ad imaginem et similitudinem nostram.' mente quippe renovatus et conspiciens intellectam veritatem tuam homine demonstratore non indiget ut suum genus imitetur, sed te demonstrante probat ipse quae sit voluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum, et doces eum iam capacem videre trinitatem unitatis vel unitatem trinitatis. ideoque pluraliter dicto 'faciamus hominem,' singulariter tamen infertur, 'et fecit deus hominem,' et pluraliter dicto 'ad imaginem nostram,' singulariter infertur, 'ad imaginem dei.' ita homo renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creavit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique iudicanda sunt, ipse autem a nemine iudicatur.