Latin · ~8 min
1.79 to 1.82
Augustine, Liber XIII 1.79-82
Not analysed yet
13. 26. 40 unde ergo gaudes, o Paule magne? unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in agnitione dei secundum imaginem eius qui creavit te, et anima viva tanta continentia et lingua volatilis loquens mysteria? talibus quippe animantibus ista esca debetur. quid est quod te pascit? laetitia. quod sequitur audiam: 'verum tamen,' inquit, 'bene fecistis communicantes tribulationi meae.' hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi, 'in tribulatione dilatasti mihi,' quia et abundare et penuriam pati novit in te, qui confortas eum. 'scitis enim,' inquit, 'etiam vos, Philippenses, quoniam in principio evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli, quia et Thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis.' ad haec bona opera eos redisse nunc gaudet et repullulasse laetatur tamquam revivescente fertilitate agri. 13. 26. 41 numquid propter usus suos, quia dixit, 'usibus meis misistis,' numquid propterea gaudet? non propterea. et hoc unde scimus? quoniam ipse sequitur dicens, 'non quia quaero datum, sed requiro fructum.' didici a te, deus meus, inter datum et fructum discernere. datum est res ipsa quam dat qui impertitur haec necessaria, veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adiutorium. fructus autem bona et recta voluntas datoris est. non enim ait magister bonus 'qui susceperit prophetam' tantum, sed addidit 'in nomine prophetae'; neque ait tantum 'qui susceperit iustum', sed addidit 'in nomine iusti'; ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem iusti accipiet. nec solum ait 'qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis', sed addidit 'tantum in nomine discipuli,' et sic adiunxit, 'amen dico vobis, non perdet mercedem suam.' datum est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. fructu pascitur Helias a vidua sciente quod hominem dei pasceret et propter hoc pasceret; per corvum autem dato pascebatur. nec interior Helias sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.