Latin · ~9 min
1.5
Augustine, Liber XVII 1.5
Not analysed yet
[IV] Procursus igitur ciuitatis Dei ubi peruenit ad regum tempora, quando Dauid Saule reprobato ita regnum primus obtinuit, ut eius deinde posteri in terrena Hierusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans atque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod adtinet ad duo testamenta, uetus et nouum, ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eundemque regem nouum ac sempiternum, qui est Christus Iesus. Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei seruitium Samuel simul officium functus sacerdotis et iudicis, et Saule abiecto rex Dauid fundatus in regno hoc quod dico figurauerunt. Mater quoque ipsa Samuelis Anna, quae prius fuit sterilis et posteriore fecunditate laetata est, prophetare aliud non uidetur, cum gratulationem suam Domino fundit exultans, quando eundem puerum natum et ablactatum Deo reddit eadem pietate, qua uouerat. Dicit enim: Confirmatum est cor meum in Domino, exaltatum est cornum meum in Deo meo. Dilatatum est super inimicos meos os meum, laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est iustus sicut Deus noster; non est sanctus praeter te. Nolite gloriari et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore uestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus, et Deus praeparans adinuentiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmes praecincti sunt uirtutem; pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et uiuificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperes facit et ditat, humiliat et exaltat. Suscitat a terra pauperem et de stercore erigit inopem, ut conlocet eum cum potentibus populi, et sedem gloriae hereditatem dans eis; dans uotum uouenti, et benedixit annos iusti, quoniam non in uirtute potens est uir. Dominus infirmum faciet aduersarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur diues in diuitiis suis. sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intellegere et scire Dominum et facere iudicium et iustitiam in medio terrae. Dominus ascendit in caelos et tonuit, ipse iudicabit extrema terrae, quia iustus est; et dat uirtutem regibus nostris, et exaltabit cornum christi sui.