Latin · ~10 min
1.10
Augustine, Liber XXI 1.10
Not analysed yet
De his atque aliis innumerabilibus mirabilibus, quae historia non factorum et transactorum, sed manentium locorum tenet, mihi autem aliud agenti ea persequi nimis longum est, reddant rationem, si possunt, infideles isti, qui nolunt diuinis litteris credere; quid aliud quam non putantes eas esse diuinas, eo quod res habeant incredibiles, sicuti hoc est unde nunc agimus. Non enim admittit, inquiunt, ulla ratio, ut caro ardeat neque absumatur, doleat neque moriatur; ratiocinatores uidelicet magni, qui de omnibus rebus, quas esse mirabiles constat, possint reddere rationem. Reddant ergo de his, quae pauca posuimus, quae procul dubio si esse nescirent et ea futura esse diceremus, multo minus crederent, quam quod nunc dicentibus nobis nolunt credere aliquando uenturum. Quis enim eorum nobis crederet, si, quem ad modum dicimus futura hominum uiua corpora quae semper arsura atque dolitura nec tamen aliquando moritura sint, ita diceremus in futuro saeculo futurum salem, quem faceret ignis uelut in aqua fluescere, eundemque faceret aqua uelut in igne crepitare; aut futurum fontem, cuius aqua in refrigerio noctis sic ardeat, ut non possit tangi, in aestibus uero diei sic algeat, ut non possit bibi; aut futurum lapidem, uel eum qui suo calore manum constringentis adureret, uel eum qui undecumque accensus extingui omnino non posset, et cetera quae praetermissis aliis innumeris commemoranda interim duxi? Haec ergo in illo saeculo, quod futurum est, si diceremus futura nobisque increduli responderent: "Si uultis ut ea credamus, de singulis reddite rationem": nos non posse confiteremur, eo quod istis et similibus Dei miris operibus infirma mortalium ratiocinatio uinceretur; fixam tamen apud nos esse rationem, non sine ratione Omnipotentem facere, unde animus humanus infirmus rationem non potest reddere; et in multis quidem rebus incertum nobis esse quid uelit, illud tamen esse certissimum, nihil eorum illi esse inpossibile, quaecumque uoluerit; eique nos credere praedicenti, quem neque inpotentem neque mentientem possumus credere. Hi tamen fidei reprehensores exactoresque rationis quid ad ista respondent, de quibus ratio reddi ab homine non potest, et tamen sunt, et ipsi rationi naturae uidentur esse contraria? Quae si futura esse diceremus, similiter a nobis, sicut eorum quae futura esse dicimus, ab infidelibus ratio posceretur. Ac per hoc, cum in talibus operibus Dei deficiat ratio cordis et sermonis humani, sicut ista non ideo non sunt, sic non ideo etiam illa non erunt, quoniam ratio de utrisque ab homine non potest reddi.