Latin · ~8 min
1.15
Augustine, Liber XXII 1.15
Not analysed yet
[XIX] Quid iam respondeam de capillis atque unguibus? Semel quippe intellecto ita nihil periturum esse de corpore, ut deforme nihil sit in corpore, simul intellegitur ea, quae deformem factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse, non locis in quibus membrorum forma turpetur. Velut si de limo uas fieret, quod rursus in eundem limum redactum totum de toto iterum fieret, non esset necesse ut illa pars limi, quae in ansa fuerat, ad ansam rediret, aut quae fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum,. dum tamen totum reuerteretur in totum, id est, totus ille limus in totum uas nulla sui perdita parte remearet. Quapropter si capilli totiens tonsi unguesue desecti ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt; nec tamen cuique resurgenti peribunt, quia in eandem carnem, ut quemcumque ibi locum corporis teneant, seruata partium congruentia materiae mutabilitate uertentur. Quamuis quod ait Dominus: Capillus capitis uestri non peribit, non de longitudine, sed de numero capillorum dictum multo aptius possit intellegi; unde et alibi dicit: Capilli capitis uestri numerati sunt <omnes> Neque hoc ideo dixerim, quod aliquid existimem corpori cuique periturum, quod naturaliter inerat; sed quod deforme natum fuerat (non utique ob aliud, nisi ut hinc quoque ostenderetur, quam sit poenalis condicio ista mortalium), sic esse rediturum, ut seruata integritate substantiae deformitas pereat. Si enim statuam potest artifex homo, quam propter aliquam causam deformem fecerat, conflare et pulcherrimam reddere, ita ut nihil inde substantiae, sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa figura priore indecenter extabat nec parilitate partium congruebat, non de toto, unde fecerat, amputare atque separare, sed ita conspergere uniuerso atque miscere, ut nec foeditatem faciat nec minuat quantitatem: quid de omnipotenti artifice sentiendum est? Ergone non poterit quasque deformitates humanorum corporum, non modo usitatas, uerum etiam raras atque monstrosas, quae huic miserae uitae congruunt, abhorrent autem ab illa futura felicitate sanctorum, sic auferre ac perdere, ut, quascumque earum faciunt etsi naturalia, tamen indecora excrementa substantiae corporalis, nulla eius deminutione tolluntur?