Latin · ~10 min
1.22 to 1.23
Augustine, Liber XXII 1.22-23
Not analysed yet
[XXII] Nam quod ad primam originem pertinet, omnem mortalium progeniem fuisse damnatam, haec ipsa uita, si uita dicenda est, tot et tantis malis plena testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscepit, ut homo ab illo liberari sine labore dolore timore non possit? Quid amor ipse tot rerum uanarum atque noxiarum et ex hoc mordaces curae, perturbationes, maerores, formidines, insana gaudia, discordiae, lites, bella, insidiae, iracundiae, inimicitiae, fallacia, adulatio, fraus, furtum, rapina, perfidia, superbia, ambitio, inuidentia, homicidia, parricidia, crudelitas, saeuitia, nequitia, luxuria, petulantia, inpudentia, inpudicitia, fornicationes, adulteria, incesta et contra naturam utriusque sexus tot stupra atque inmunditiae, quas turpe est etiam dicere, sacrilegia, haereses, blasphemiae, periuria, oppressiones innocentium, calumniae, circumuentiones, praeuaricationes, falsa testimonia, iniqua iudicia, uiolentiae, latrocinia et quidquid talium malorum in mentem non uenit et tamen de uita ista hominum non recedit? Verum haec hominum sunt malorum, ab illa tamen erroris et peruersi amoris radice uenientia, cum qua omnis filius Adam nascitur. Nam quis ignorat cum quanta ignorantia ueritatis, quae iam in infantibus manifesta est, et cum quanta abundantia uanae cupiditatis, quae in pueris incipit apparere, homo ueniat in hanc uitam, ita ut, si dimittatur uiuere ut uelit et facere quidquid uelit, in haec facinora et flagitia, quae commemoraui et quae commemorare non potui, uel cuncta uel multa perueniat? Sed diuina gubernatione non omni modo deserente damnatos et Deo non continente in ira sua miserationes suas in ipsis sensibus generis humani prohibitio et eruditio contra istas, cum quibus nascimur, tenebras uigilant et contra hos impetus opponuntur, plenae tamen etiam ipsae laborum et dolorum. Quid enim sibi uolunt multimodae formidines, quae cohibendis paruulorum uanitatibus adhibentur? Quid paedagogi, quid magistri, quid ferulae, quid lora, quid uirgae, quid disciplina illa, qua scriptura sancta dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat indomitus domarique iam durus aut uix possit aut fortasse nec possit? Quid agitur his poenis omnibus, nisi ut debelletur inperitia et praua cupiditas infrenetur, cum quibus malis in hoc saeculum uenimus? Quid est enim, quod cum labore meminimus, sine labore obliuiscimur; cum labore discimus, sine labore nescimus; cum labore strenui, sine labore inertes sumus? Nonne hinc apparet, in quid uelut pondere suo procliuis et prona sit uitiosa natura et quanta ope, ut hinc liberetur, indigeat? Desidia segnitia, pigritia neglegentia uitia sunt utique quibus labor fugitur, cum labor ipse, etiam qui est utilis, poena sit.