Latin · ~11 min
1.30
Augustine, Liber XXII 1.30
Not analysed yet
Iam uero in ipso corpore, quamuis nobis sit cum beluis mortalitate commune multisque earum reperiatur infirmius, quanta Dei bonitas, quanta prouidentia tanti Creatoris apparet! Nonne ita sunt in eo loca sensuum et cetera membra disposita speciesque ipsa ac figura et statura totius corporis ita modificata, ut ad ministerium animae rationalis se indicet factum? Non enim ut animalia rationis expertia prona esse uidemus in terram, ita creatus est homo; sed erecta in caelum corporis forma admonet eum quae sursum sunt sapere. Porro mira mobilitas, quae linguae ac manibus adtributa est, ad loquendum et scribendum apta atque conueniens et ad opera artium plurimarum officiorumque complenda, nonne satis ostendit, quali animae ut seruiret tale sit corpus adiunctum? quamquam et detractis necessitatibus operandi ita omnium partium congruentia numerosa sit et pulchra sibi parilitate respondeat, ut nescias utrum in eo condendo maior sit utilitatis habita ratio quam decoris. Certe enim nihil uidemus creatum in corpore utilitatis causa, quod non habeat etiam decoris locum. Plus autem nobis id appareret, si numeros mensurarum, quibus inter se cuncta conexa sunt et coaptata, nossemus; quos forsitan data opera in his, quae foris eminent, humana posset uestigare sollertia; quae uero tecta sunt atque a nostris remota conspectibus, sicuti est tanta perplexitas uenarum atque neruorum et uiscerum, secreta uitalium, inuenire nullus potest. Quia etsi medicorum diligentia nonnulla crudelis, quos anatomicos appellant, laniauit corpora mortuorum siue etiam inter manus secantis perscrutantisque morientium atque in carnibus humanis satis inhumane abdita cuncta rimata est, ut quid et quo modo quibus locis curandum esset addisceret: numeros tamen de quibus loquor, quibus coaptatio, quae *a(rmoni/a Graece dicitur, tamquam cuiusdam organi, extrinsecus atque intrinsecus totius corporis constat, quid dicam, nemo ualuit inuenire, quos nemo ausus est quaerere? qui si noti esse potuissent, in interioribus quoque uisceribus, quae nullum ostentant decus, ita delectaret pulchritudo rationis, ut omni formae apparenti, quae oculis placet, ipsius mentis, quae oculis utitur, praeferretur arbitrio. Sunt uero quaedam ita posita in corpore, ut tantummodo decorem habeant, non et usum; sicut habet pectus uirile mamillas, sicut facies barbam, quam non esse munimento, sed uirili ornamento indicant purae facies feminarum, quas utique infirmiores muniri tutius conueniret. Si ergo nullum membrum, in his quidem conspicuis (unde ambigit nemo), quod ita sit alicui operi accommodatum, ut non etiam sit decorum; sunt autem nonnulla, quorum solum decus et nullus est usus: puto facile intellegi in conditione corporis dignitatem necessitati fuisse praelatam. Transitura est quippe necessitas tempusque uenturum, quando sola inuicem pulchritudine sine ulla libidine perfruamur; quod maxime ad laudem referendum est Conditoris, cui dicitur in psalmo: Confessionem et decorem induisti.