Latin · ~14 min
1.4 to 1.5
Augustine, Liber XXII 1.4-5
Not analysed yet
[III] Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo uidemus impleri quod promisit Abrahae dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes: ita quod eidem semini eius promisit implebitur, ubi ait per prophetam: Resurgent qui erant in monumentis, et quod ait: Erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum, nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exultationem inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exultationem et populum meum laetitiam; et exultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa uox fletus. et per alium prophetam quod praenuntiauit dicens eidem prophetae: In tempore illo saluabitur populus tuus omnis quo inuentus fuerit scriptus in libro, et multi dormientium in terrae puluere (siue, ut quidam interpretati sunt, aggere) exurgent, hi in uitam aeternam et hi in opprobrium et in confusionem aeternam . et alio loco per eundem prophetam: Accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque on saeculum et usque in saeculum saeculorum; et paulo post: Regnum, inquit, eius regnum sempiternum; et alia quae ad hoc pertinentia in libro uicensimo posui, siue quae non posui et tamen in e. isdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, quae increduli non putabant esse uentura. Idem quippe Deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit, quem perhorrescunt numina paganorum, etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum. [IV] Sed uidelicet homines docti atque sapientes contra uim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit, acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de re publica libro a Cicerone commemoratum est. Nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos asseueraret: "Quorum non corpora, inquit, sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret." Haec est magna ratio sapientium, quorum Dominus nouit cogitationes, quoniam uanae sunt. Si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo uinciretur? Et tamen plena est terra uegetantibus animis haec membra terrena, miro sibi modo conexa et implicita. Cur ergo eodem uolente Deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste corpus attolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? An terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem atque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et uiuat ista meliore, quam est corpus omne caeleste? Sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus quo id fieri uoluit, qui hoc, quod uidendo iam uiluit, multo mirabilius quam illud, quod ab istis non creditur, fecit. Cur enim non uehementius admiramur incorporeos animos, caelesti corpore potiores, terrenis inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamuis caelestibus, tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando adhuc uidimus? Nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia quodam modo attexere quam licet diuersa, quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare.