Latin · ~12 min
1.40 to 1.41
Augustine, Liber XXII 1.40-41
Not analysed yet
Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse uideri Deum. Sed istam ratiocinationem et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. Quis enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat Deum corporalia ista nescire? Numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere? Deinde quod de propheta Helisaeo paulo ante diximus, nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? Quando enim seruus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen propheta non per corpus, sed per spiritum uidit. Sicut ergo constat corpora uideri spiritu, quid si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore uideatur et spiritus? Spiritus enim est Deus. Deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit in corpore et haec terrena membra uegetat facitoque uiuentia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum uero uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. Nam unde uiuentia discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora simul uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non possumus? Vitas autem sine corporibus corporeis oculis non uidemus. Quam ob rem fieri potest ualdeque credibile est sic nos uisuros mundana tunc corpora caeli noui et terrae nouae, ut Deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia gubernantem per corpora quae gestabimus et quae conspiciemus, quaqua uersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate uideamus, non sicut nunc inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur per speculum in aenigmate <et> ex parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. Sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exerentes uiuimus, mox ut aspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: ita quaecumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. Aut ergo sic per illos oculos uidebitur Deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis siue scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel inpossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita Deus nobis erit notus atque conspicuus, ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua atque in omni, quae tunc fuerit, creatura, uideatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. Patebunt etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. Tunc enim implebitur, quod apostolus, cum dixissa: Nolite ante tempus iudicare quicquam, mox addidit: Donec ueniat Dominus, et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo.