Latin · ~9 min
1.46 to 1.47
Augustine, Liber XXII 1.46-47
Not analysed yet
Ipse etiam numerus aetatum, ueluti dierum, si secundum eos articulos temporis computetur, qui scripturis uidentur expressi, iste sabbatismus euidentius apparebit, quoniam septimus inuenitur; ut prima aetas tamquam primus dies sit ab Adam usque ad diluuium, secunda inde usque ad Abraham, non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas quippe habere reperiuntur. Hinc iam, sicut Matthaeus euangelista determinat, tres aetates usque ad Christi subsequuntur aduentum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: ab Abraham usque ad Dauid una, altera inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad Christi carnalem natiuitatem. Fiunt itaque omnes quinque. Sexta nunc agitur nullo generationum numero metienda propter id quod dictum est: Non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Post hanc tamquam in die septimo requiescet Deus, cum eundem diem septimum, quod nos erimus, in se ipso Deo faciet requiescere. De istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est disputare; haec tamen septima erit sabbatum nostrum, cuius finis non erit uespera, sed dominicus dies uelut octauus aeternus, qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum spiritus, uerum etiam corporis requiem praefigurans. Ibi uacabimus et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum, cuius nullus est finis? Videor mihi debitum ingentis huius operis adiuuante Domino reddidisse. Quibus parum uel quibus nimium est, mihi ignoscant; quibus autem satis est, non mihi, sed Deo mecum gratias congratulantes agant. Amen. Amen. In hoc codice continentur libri sancti Augustini de ciuitate Dei contra paganos numero XXII. a primo libro usque ad V, disputatio contra eos qui propter bona uitae huius deos colendos putant. A libro VI usque ad X, disputatio aduersus eos qui cultum deorum propter uitam, quae post mortem futura est, seruandum existimant, simul et aduersum excellentissimos phylosophorum qui apud illos clari sunt et qui nobiscum multa sentiunt de animae immortalitate et quod Deus uerus mundum condiderit et de prouidentia eius qua uniuersa quae condidit regit. a libro X usque ad XXII refutatis impiis contradictionibus disputatur et astruitur ciuitas Dei ueraque pietas et Dei cultus in quo ueraciter sempiterna beatitudo promittitur.