Latin
1.100 to 1.106
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.100-106
Unproofread scanNot analysed yet
Exi in campum et uenare mihi uenationem. Et uade ad oues et sume mihi <inde> duos haedos teneros et bonos. nomine ouium utriusque pecoris genus significauit, quod in eisdem pascuis simul erant. Et det tibi benedictionem patris tui Abraham: Isaac dicit filio suo de auo eius patre suo. Et exiit in Mesopotamiam Syriae: quasi Mesopotamia dicatur nisi Syriae; quamuis hoc Septuaginta non habere perhibeantur "Syriae", sed cum asterisco scriptum est. Deus ad Iacob: non te derelinquam, donec faciam omnia, quae tecum locutus sum, quasi dimissurus eum, cum fecerit; non utique, sed locutio est. Et surrexit Iacob de somno suo et dixit quia est dominus in loco hoc, ego autem ignorabam: plenus sensus est, etsi non habeat "quia". Est dominus in loco hoc . ac si deceret: est hic demonstratio domini; non enim dominus in loco est.