Latin
1.111 to 1.118
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.111-118
Unproofread scanNot analysed yet
Exaudiet me iustitia mea in die crastino: id est exaudiri me faciet. Et uidit Iacob faciem Laban, et ecce non erat ad eum sicut hesterna et nudiustertiana die: familiarissima in scripturis locutio; hesterna et nudiustertiana die pro tempore praeterito posuit. Et uidi oculis meis in somno, cum clausi sint in somno oculi corporis. Ego sum deus, qui adparui tibi in loco dei, locutio est. an deus in loco dei sic accipiendum est, quomodo: pluit dominus a domino, filius a patre? Respondens autem Iacob dixit ad Laban: dixi enim: ne forte auferas filias tuas a me et omnia mea. Intrauit autem Laban et inscrutatus est in domo Liae: aduertendum est, quomodo dicatur domus uxoris, cum in itinere comprehensi sunt a Laban; nisi forte consuetudo scripturarum domum dicit pro cubiculo uel tentorio, quomodo etiam ancillarum domos dicit. Iacob dicit ad Laban: quia scrutatus es omnia uasa domus meae: nunc unam domum dicit, cuius membra erant domus uxorum eius et concubinarum, ut intellegatur domos appellatas, cum essent cubicula aut tentoria, quos etiam papiliones uocant. Nisi deus patris mei Abraham et timor Isaac esset mihi: patrem suum appellat auum suum, sicut ei dixerat Isaac pater eius.