# Locutiones in Heptateuchum 1.12-19

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 1.12 to 1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.12

Et adposuit parere fratrem eius Abel. locutio est frequens in scripturis: adposuit dicere. Et factum est, dum essent in campo, insurrexit Cain super Abel et occidit eum: locutio est; nam etsi non haberet "et factum est", posset integer sensus esse: et cum essent in campo. Quod scriptum est in quibusdam latinis codicibus: et paenituit. et dixit deus: deleam hominem, quem feci, a facie terrae, in graeco inuenitur: SievoTjOifj, quod magis recogitauit quam paenituit significare perhibetur. quod uerbum etiam nonnulli latini codices habent. Quod habent latini codices plurimi: nidos facies in arcam, cum latina locutio sit non "in arcam" sed "in arca", graeci nec "in arcam" nec "in arca" habent sed: nidos facies arcam, quod intellegitur, ut ipsa area nidi essent. Quod habent plerique codices: facies ostium arcae x latere, nonnulli habent: ex transuerso; sic enim uoluerunt interpretari, quod graece dicitur ex itXaifiwv. Quod scriptum est: adhuc enim septem dies ego inducam diluuium aquae super terram, quod nonnulli latini codices habent, in graeco inuenitur: ego inducam pluuiam super terram. graeca locutio genetiuum casum habet, non accusatiuum, ut, si hoc in latinum exprimamus, ita dicatur: adhuc enim septem dierum inducam pluuiam super terram. Quod scriptum est: et fecit Noe omnia, quaecumque praecepit illi dominus deus, sic fecit, locutio est similis ei, quod in conditione creaturae, posteaquam dicitur: et sic est factum, additur: et fecit deus. Quod scriptum est: delebo omnem suscitationem, non creationem dictam notandum est; avaotaaiv enim graece scriptum est. quod nomen etiam resurrectionis adsidue ponitur in scripturis graecis, cum posset Havaotaoi? dici, ut suscitatio sit àwiot'Xotç, resurrectio efcavdataoic. quo uerbo et apostolus usus est: si quo modo occurram in resurrectione mortuorum; ibi enim graeci non avaotaotv, sed s$avdoraatv habent.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
