Latin
1.120 to 1.124
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.120-124
Unproofread scanNot analysed yet
Si interrogauerit te Esau dicens: cuius es? et quo uadis? et cuius haec quae antecedunt te? et dices: pueri tui Iacob: plenum esset et integrum, etiam "e t" si non haberet. Munera misit domino meo Esau, et ecce ipse post nos. dicendum autem fuerat usitata locutione: munera misi domino meo tibi, aut: munera misit domino suo tibi. Surrexit autem eadem nocte et accepit duas uxores et duas ancillas. hic distinguuntur ab uxoribus, quas prius uxores scriptura dixerat. Et accepit duas uxores et duas ancillas: notandum est, quemadmodum dicatur consuetudine scripturarum "accepit"; non enim eas tunc duxit aut tunc a socero accepit. Quod habent latini codices: et oues et boues fetantur, graeci habent: fetantur super me. quod ea significatione dictum est, ut intellegatur "super sollicitudinem uel curam meam", quomodo solemus loqui, cum dicimus super caput nostrum esse aliquid, cuius maximam curam gerimus.