Latin
1.148 to 1.161
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.148-161
Unproofread scanNot analysed yet
Et dabis calicem Pharaoni in manu eius, cum plenum esset, etiam si non adderetur in manu eius. Et auferet Pharao caput tuum abs te: plenum esset, etiam si non haberet abs te. Et manducabunt aues caeli carnes tuas abs te: similis superiori locutio. Et factum est post biennium dierum: quid minus esset, si non haberet: dierum? Surrexit autem Pharao, et erat somnium. amant scripturae sic loqui de somniis, cum fuerit euigilatum, tamquam reddita homini ueritate uigilantium tunc illud adpareat somnium, quod cum uideretur quasi ueritas fuit. Peccatum meum recordor hodie. Pharao iratus fuit pueris suis et posuit nos in carcere: illi loquebatur tamquam de altero. Et uidimus somnium ambo nocte una, ego et ille: quasi non sufficeret, quod "ambo" dixerat. deinde et hic "u i dim us somnium" dicit, non" uidimus somnia", tamquam unum ambo uidissent. Factum est autem, sicut conparauit nobis, ita et contigit. "factum est autem"; sic solet scriptura ponere. nam plenum esset: sicut enim comparauit nobis, ita et contigit. Quales numquam uidi tales in tota terra Aegypti turpiores: dici autem posset more nostro "qui bus numquam uidi turpiores" aut "quales numquam uidi" aut "numquam uidi tales". Exurgens autem dormiui. exurgens ait pro "expergiscens" . Quanta deus facit, ostendit Pharaoni: cum illi loqueretur, tamquam de altero dicit. Et consumet fames terram: pro "hominibus o qui sunt in terra". Nunc ergo prouide hominem prudentem et intellegentem et constitue eum super terram Aegypti; et faciat Pharao et constituat locorum principes super terram. quasi alius sit, cui dixit: prouide hominem prudentem, et alius, de quo dicit: constituat Pharao. Et congregetur triticum sub manu Pharaonis; id est" sub potestate".