# Locutiones in Heptateuchum 1.162-166

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 1.162 to 1.166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.162

Tamen thronum praecedam tui ego. sic se habent uerba in graeco, quae dixit Pharao ad Ioseph. sed "praecedam tui" usitata est apud Graecos locutio, apud nos autem dicitur "praecedam te"; illud uero "praecedam te thronum" nec apud Graecos usitata perhibetur, sed "praecedam te throno", id est honore sedis, quod intellegitur "praecedam te regno"; hoc enim illi et postea dicit. Ego Pharao, sine te nemo extollet manum suam super omnem terram Aegypti. tamquam diceret: "ego sum rex, tu autem princeps uel praepositus Aegypti". Pharao quippe non hominis nomen est, sed regiae potestatis?. Uidens autem Iacob, quia est uenditio in Aegypto, dixit filiis suis: quare segnes estis? ecce audiui, quod est uenditio in Aegypto: notandum, quia id, quod audisse se dicit, uidisse eum scriptura dixerat. Emite nobis pusillas escas, ut uiuamus et non moriamur. unum horum sufficeret: aut ut uiuamus aut" ut non moriamur". Pacati sumus; non sunt pueri tui exploratores. quasi de aliis dixerint: non sunt pueri tu exploratores, cum possent dicere" non sumus"; honorificentiae autem more maxime ita loquebantur.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
