Latin
1.168 to 1.171
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.168-171
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est, quod dixi uobis dicens, quod exploratores estis: quid deesset, etiam si non adderet: dicens ? Ipsi uero ite et ducite emptionem tritici uestri. ducite pro eo, quod est" ferte"; quia enim ducuntur iumenta, in quibus fertur, etiam hoc duci dictum est. Nonne locutus sum uobis dicens: ne noceatis puero, et non exaudistis me? notandum exauditionem non eam solam dici, quam exaudit deus. Ipsi autem ignorabant, quia audit Ioseph. audit pro "intellegit"; nam uoces audit utique aure etiam linguam qui non intellegit. repetitur illa locutio quando narrant patri suo quid eis acciderit in Aegypto et quid dixerint ad Ioseph.