# Locutiones in Heptateuchum 1.173-183

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 1.173 to 1.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.173

Et erat uniuscuiusque alligatura argenti in sacco eorum: non dixit "in sacco eius" aut "in saccis eorum", sed quasi unus saccus omnium esset. Super me facta sunt omnia haec, id est: me miseria onerant. Ait autem illi ludas dicens: potuit plenum esse, etsi non haberet dicens. Interrogans interrogauit nos homo. adsidua est talis locutio in scripturis: interrogans interrogauit nos homo, aut "interrogando interrogauit" et quae sunt similia. Mecum enim manducabunt homines panes meridie: numquid panes tantum? sed ab eo, quod excellit, et cetera est complexa locutio. mecum enim manducabunt homines panes meridie: quod dicit meridie, prandium significat, quod fit medio die; hoc est enim meridies. Ut accipiat nos in seruos et asinos nostros. non utique subauditur "seruos"; nam quod latini codices seruos habent, in graecis 1to,13C1<; legitur, quod nullo modo asini possunt esse. ergo asinos nostros tantummodo "accipiat" subauditur. Aperuimus saccos nostros, et hoc argentum uniuscuiusque in sacco suo: non addidit "inuentum est" aut "adparuit" aut "erat" aut aliquid eiusmodi. Propitius uobis, nolite timere. in his uerbis. quibus dictum est: propitius uobis, duo uerba sunt, quae subaudiuntur, et "sit" et w dena 4, plenum est enim: propitius sit uobis deus, quod omnino in graeco usitatissimum est. Saluus est puer tuus pater noster, adhuc uiuit. hic expressius ostenditur pueri nomine seruum solere significari; non enim in illo sene posset hoc esse nomen aetatis Non enim poterant Aegyptii manducare cum Hebraeis panes; abominatio est enim Aegyptiis. illa locutio frequentatur, ut in panibus omnes escae intellegantur. Magnificata facta est autem pars Beniamin prae partibus omnium quinquipliciter ad illorum: iam quia dictum erat: prae partibus omnium, potuit non dici "ad illorum".

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
