Latin
1.21 to 1.23
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.21-23
Unproofread scanNot analysed yet
Quod iterum est: et deleta est omnis suscitatio, notandum locutionis esse pro eo, ac si diceret: conditionem uel creaturam carnis. Cum dixit: et deleta est omnis suscitatio, quae erat super faciem omnis terrae, ab homine usque ad pecudem et repentium et uolatilium caeli, deinde addidit: et deleta sunt de terra, locutionem illam repetitionis qua familiariter utatur scriptura notandum est. Quod scriptum est: dimisit coruum uidere, si cessauit aqua: et exiens reuersus non est, donec siccauit aqua a terra, locutio est usitata in scripturis, quae iam nunc incipiat aduerti: non enim postea reuersus est, quia dictum est non reuersum donec siccauit aqua.