Latin
1.25 to 1.39
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.25-39
Unproofread scanNot analysed yet
Et non adposuit reuerti ad eum amplius: locutio est familiarissima in scripturis. Quod scriptum est: et non adiciam adhuc maledicere super terram, simile est superiori: et non adposuit reuerti ad eum. Et non adiciam percutere omnem carnem uiuam, ipsa locutio est. Et enim uestrum sanguinem animarum uestrarum, cum sufficeret aut "sanguinem uestrum" aut "sanguinem animarum uestrarum". Hoc signum testamenti, quod ego pono inter medium meum et uestrum: quod est "inter me et uos". Hic erat gigas uenator contra dominum deum. incertum est, utrum possit accipi "coram domino deo", quia sic solet intellegi, quod graece dicitur ἐναντίον. Unde exiit inde Phylisthim, cum sufficeret: unde exiit Phylistim. Et erat omnis terra labium unum: quod usitate nos dicimus "lingua una". Et erat omnis terra labium unum: notandum omnem terram appellatam omnes homines, qui tunc erant, quamuis nondum in omni terra. Et facti sunt illis lateres pro lapide. graecus habet: et facti sunt illis lateres in lapidem. quod si latine diceretur, locutio minus intellegeretur. Uenite, aedificemus nobis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum. secundum hyperbolen dictum est, si locutionis genus hic accipiendum est; si autem usque ad caelum proprie dictum accipitur, inter quaestiones consideretur. Quod quidam latini codices habent: Sem filius Noe erat annorum centum cum genuit Arphaxat, graeci habent: Sem filius centum annorum cum genuit Arphaxa: ubi ellipsis est, quia deest "erat". sed quod non habent "filius Noe", sed "filius" tantum, noua locutio est. Et erat Sarra sterilis et non generabat, cum posset sufficere: et erat Sarra sterilis. Erit ergo, cum te uiderint Aegyptii, dicent, quia uxor illius haec: genere locutionis adiunctum est "quia"; nam sufficere potuit: uxor illius haec. Quod ait scriptura: factum est autem, statim ut intrauit Abram in Aegyptum, sufficeret: statim autem ut intrauit Abram in Aegyptum.