Latin
Book 1
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.47
Unproofread scanNot analysed yet
Adueniens autem eorum qui euaserunt quidam nuntiauit Abram transfluuiali -ipse autem habitabat ad quercum Mambre —Amoris fratris Excol et fratris Aunan qui erant coniurati Abram: obscurum hyperbaton. ordo est enim: adueniens eorum qui euaserunt quidam Amoris fratris Excol et fratris Aunan, qui erant coniurati, nuntiauit Abram transfluuiali; ipse autem habitabat ad quercum. hoc hyperbaton obscurius fit etiam per ellipsin; cum enim dictum esset: quidam Amoris fratris Excol et fratris Aunan, non dictum est, quid fratris, sed intellegitur "filius": sicut dicitur Iacobus Alphei, quamuis non dicatur filius, nihil aliud intellegitur; et multae sunt tales locutiones scripturarum, ubi filius tacetur et intellegitur.