# Locutiones in Heptateuchum 1.48-56

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 1.48 to 1.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.48

Quod habent quidam latini codices: et dixit Abram ad regem Sodomorum: extendam manum meam ad deum altissimum, qui creauit caelum et terram, si a sparto usque ad corrigiam calciamenti, fefellit interpretes, quod graecus habet STcaptCoo, quod latine filum intellegitur, et ista scripturarum locutio est. Extendam manum meam ad deum altissimum, qui creauit caelum et terram, si accipiam de omnibus tuis: si enim pro eo dixit: extendam manum meam ad deum altissimum, ac si diceret "iuro", non est in latino usitata locutio, nisi ita dicatur: extendo manum meam ad deum altissimum me non accipere de omnibus tuis. Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra: locutio quidem scripturarum est usitatissima; sed graeci habent: sciens scies, quod paene tantundem est. Et dedit eam Abram uiro suo ipsi uxorem: plus habet "ipsi". Cum au.tem uidit se conceptum habere, spreta sum coram illa. graeci habent hoc loco participium, quod latina lingua non habet, hoc est iSoooa; sed tamquam si diceretur: uidens autem se conceptum habere, spreta sum coram illa, quasi soloecismus sonat. sic etiam per illud participium, quod dictum est to6aa, pro quo nos diximus: uidens. Quod latini habent: augeam te nimis ualde, graeci habent: ualde ualde. Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam. uidendum, utrum locutio sit, quod dixit aeternam — graeci habent alwvtov — et quod ait: et semini tuo post te; ibi enim uoluit intellegi quod dixerat: tibi. Tu autem testamentum meum conseruabis, <tu> et semen tuum post te in progenies suas: conseruabis pro "conserua"; promissiuum pro imperatiuo modo posuit. Et puer octo dierum circumcidetur <uestrum> omne masculinum: pro omnis masculus., quasi posset circumcidi nisi masculus.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
