Latin
1.81 to 1.87
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 1.81-87
Unproofread scanNot analysed yet
Quod scriptum est de Rebecca: uirgo autem erat speciosa facie ualde; uirgo erat, uir non cognouerat eam, ista repetitio commendationem uirginitatis insinuat. sed cur additum sit: uir non cognouerat eam, nisi locutionis sit, mirum, si possit ita accipi, ut uirgo nomen sit aetatis, non integritatis. graeci autem non habent "cognouerat", sed "cognouit": quod uidetur inconsequens. Adorauit domino: quod nobis usitatum est dicere "adorauit dominum". Quoniam non dereliquit iustitiam et ueritatem a domino meo, id est iustitiam et ueritatem, quae est a domino meo, ac si diceret: quam fecit dominus meus. Et currens puella nuntiauit in domum matris suae: quasi non ipsa esset et patris domus. Et aquam lauere pedibus ipsius et pedibus uirorum qui cum eo erant. Dominus cui placui ante ipsum ipse mittet angelum suum tecum; quasi non sufficeret "cui placui". an poterat ei placere nisi ante ipsum? Si tu prosperas uiam meam quam ego nunc ingredior in eam.