# Locutiones in Heptateuchum 1.91-98

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 1.91 to 1.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/1.91

Haec sunt nomina filiorum Ismahel secundum nomina generationum eorum: tamquam dixisset, secundum quae nomina generationes eorum appellatae sunt. Accepit Rebeccam filiam Batuel Syri de Mesopotamia, sororem Laban Syri, sibi in uxorem, cum posset dici tantummodo "uxorem", aut "sibi uxorem". Et ei erant gemini in utero eius, cum posset non addi, quod dictum est eius. Creuerunt autem iuuenes. est talis locutio et apud auctores saeculares, sicuti est: et scuta latentia condunt, id est condendo latentia faciunt. sic et hic "creuerunt iuuenes", cum infantes - essent, intellegitur: crescendo facti sunt iuuenes. Iacob ad Esau: uende mihi hodie primogenita tua mihi; sic enim habent codices graeci. Uidentes uidimus, quia est dominus tecum. Et disponemus tecum testamentum . amant scripturae pro pacto ponere testamentum, id est διαθήκην quod latini habent: et disponemus tecum testamentum, ne facias nobisum malum, tamquam diceretur, ut paciscaris non facere nobiscum malum. Et uocauit filium suum seniorem Esau et dixit: hoc loco senioris nomen non significat aetatem grauem, sed ex conparatione maiorem.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
