Latin
2.10 to 2.15
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.10-15
Unproofread scanNot analysed yet
Deus dicit, quod dicat Moyses filiis Israhel: uisitans uisitaui uos et quaecumque contigerunt uobis in Aegypto; graecus habet: uisitatione uisitaui uos. Deus dicit ad Moysen de filiis Israhel: et audient uocem tuam. graecus habet: et exaudient uocem tuam, quia et exauditio dicitur hominis. Quod habet latinus: poscet mulier a uicina et ab inquilina sua uasa argentea et aurea et uestem, graecus habet: a cohabitatrice sua, hoc est coox-rjvoo, quod aliqui latini interpretati sunt: a concellaria sua. Moyses dicit: quid ? si non crediderint mihi neque exaudierint uocem meam: quod latinus "audierint" interpretatus est. Extende manum et adprehende caudam graecus habet; latinus autem "manum tuam et caudam e ius" interpretatus est. Et extendens manum adprehendit caudam, et facta est uirga in manu eius.