# Locutiones in Heptateuchum 2.100-112

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 2.100 to 2.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.100

Dabo tibi locum, in quem fugiat ibi, qui occiderit.- Si quis percusserit seruum suum aut ancillam suam in uirga: quod est "de uirga". Lapidibus lapidabitur taurus: quasi possit lapidari nisi lapidibus. differt aliquid ista locutio ab illa, qua diceret more scripturarum: lapidatione lapidabitur, sed tamen similis est. Si autem taurus cornipeta erat ante hesternam et nudiustertianam: pro tempore praeterito posuit partem pro toto, quantumcumque illud fuisset, more scripturarum. Siquis autem aperuerit lacum aut exciderit lacum et non operuerit eum et ceciderit illuc uitulus aut asinus, dominus laci reddet. et haec locutio a parte totum intellegenda est; non enim, si equus ceciderit in lacum aut ouis, ideo non reddet, quia hoc scriptum non est. Quod autem mortuum fuerit, ipsi erit, pro "ipsius erit". Si autem depauerit quis agrum aut uineam et admiserit pecus suum depascere agrum alium, id est" alienum". Si autem pignus acceperis uestem proximi. ante solis occasum reddes ei. genus pro specie posuit: sic enim dictum est, ac si de omni ueste pignus dederit, cum de illo specialiter se dicere ex consequentibus scriptura testetur, qui non habet nisi eam uestem, unde se nocte cooperiat. <Et> ecce ego mitto angelum meum ante aciem tuam, ut seruet te in uia, ut inducat te in terram, quam paraui tibi. adtende tibi et exaudi eum. angelum suum iubet deus exaudiri a populo non utique petentem, sed iubentem. Et mittam uespas ante te et eiciet Amorreos: a plurali ad singularem numerum se conuertit. intellegitur autem: eiciet Amorreos uespa, sicut rana, sicut locusta, non quod una sit, sed quod per singularem pluralis numerus intellegitur. Per partes eiciam illos a te. Non dispones illis et diis eorum pactum; et non consident in terra tua, ne peccare te faciant ad me: non dixit "in me", idem tamen significat. Respondit autem omnis populus uoce una dicentes.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
