Latin
2.113 to 2.118
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.113-118
Unproofread scanNot analysed yet
Et uiderunt locum ubi steterat ibi deus Israhel. ubi steterat posset sufficere, sed hebraicae dicuntur istae locutiones. Et inaurabis illa auro. similis est locutio "lapidibus lapidabitur". Cyathos in quibus immolabunt in eis. Duas bases columnae uni in ambas partes eius et duas bases columnae uni in ambas partes eius. ne de omnibus diceret, de duabus dicit more suo geminando, sicut puteos puteos, aceruos aceruos, generationes et generationes et similia. Et columnas inaurabis auro et inaurabis seras auro. Et inaerabis ea aeramento: talis locutio est <qualis >"inaurabis auro".