# Locutiones in Heptateuchum 2.120-126

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, 2.120 to 2.126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/locutiones-in-heptateuchum/2.120

Legitimum sempiternum in progenies uestras: eo modo sempiternum, quo multa superius diximus. Et sumet Aaron nomina filiorum Israhel super rationale iudicii super pectus introeunti in sanctum. consequens erat, ut diceret: introiens in sanctum, hoc est" sumet Aaron introiens", quod aliqui latini soloecismum uitantes interpretati sunt. sed quia et graecus introeunti habet et latini aliqui consonant, locutionem potius notandam credidi quam corrigendam. Et pones super rationale iudicii fimbrias catenata. et hic latini nonnulli soloecismum cauentes fimbrias catenatas interpretati sunt; graecus autem habet: 'tCIU; y.pio3?o6; ta aXoatStDta. hanc solemus dicere absolutam locutionem, cum generi masculino uel feminino neutrum infertur, quemadmodum si dicamus: iustititiae terrenae non sunt stabilia. Et Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur uox eius intranti in sanctum in conspectu domini et exeunti. uocem eius ex tintinabulis dixit, qui magis sonus est eius. intranti et exeunti pro "iutrantis et exeuntis" posuit datiuum pro genetiuo. Et duos renes et adipem quae super eos, subauditur "est", quod nonnulli interpretes addiderunt. Et separabis illud separatione. Et cum accendet Aaron lucernas, sero incendet super illud.sero dixit pro "uespere" et ideo notanda locutio est; o<J>e quippe graecus habet. sero autem proprie non solet dici, nisi cum tempus transierit, quo fieri debuit, quod sero dicitur factum.

---

Augustine, Locutiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa070/stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml.
