Latin
2.128 to 2.132
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.128-132
Unproofread scanNot analysed yet
Consurrexit populus in Aaron et dixerunt ei . usitata locutio est, quia ex multis populus constat. deinde notandum totum pro parte positum. apostolus enim, sicut reuera erat, quosdam eorum dixit hoc fecisse, non totum populum, ubi ait: neque idolis seruiamus sicut quidam illorum. Surge et fac nobis deos, qui nos praecedant. sedenti loquebantur? an potius locutio est notanda, propter quod dicitur saepe: exsurge, domine, aut: surge, deus, iudica terram. Et nunc sine me et iratus ira, quomodo "morte morietur"; amat ita loqui scriptura. Cui sunt aurea, demite: non dixit quid aurea. unde latini interpretes dixerunt: qui habet aurum, demat. Quis ad dominum? ueniat ad me.