Latin
2.134 to 2.142
Augustine, Locutiones in Heptateuchum 2.134-142
Unproofread scanNot analysed yet
Uade, ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, non "quem" eduxisti: quod ita usitatum est, ut rarius aliter dicatur. Et dixit dominus: deponite stolas gloriarum uestrarum et cultum, et ostendam quae facturus sum tibi. a plurali ad singularem numerum locutionem terminauit, quia multi erant et populus erat, sicut eis dixerat: uos populus dura ceruice; non dixit "tu populus", sed: uos populus, cum uos numeri sit pluralis, populus autem numeri singularis. Si inueni gratiam in conspectu tuo, simul ambulet dominus meus nobiscum: tamquam de alio dicat. adsiduae sunt hae locutiones, sed cum dicitur ad deum, putatur patri dici de filio. cum autem talia dicerentur ad Pharaonem et ad Ioseph et ad alios multis locis, genus locutionis intellegebatur. Ne quando ponas testamentum his, qui sedent super terram: ac si diceret "sedes habent", quod est „habitantB. Et deos fusiles ne feceris tibi. locutio est a parte totum significans; non enim quia fusiles tantummodo nominauit, fieri sculptiles, ductiles fictilesque permisit uel ullum genus simulacrorum aut qualiumcumque facticiorum deorum. Omne adaperiens uuluam <mihi) masculina. id est: omne adaperiens uuluam mihi erit ex his, quae sunt masculina. Primitiuum subiugalis redimes oue . et hoc a parte totum est; neque enim si subiugale non sit iumentum quodlibet, cuius caro tamquam inmunda respuitur, ideo non est redimendum aut alio quam oue redimendum. Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum: locutio est utique "occides sanguinem" pro eo, quod est: occidendo effundes. Et non dormiet usque in mane immolatio sollemnitatis paschae . dormiet dixit "manebit"; nam caro pecudis occisae et coctae quemadmodum dormiet? quod ergo dicitur: quare dormis, domine, hoc genere locutionis dicitur et intellegitur: quare cessas, id est non uindicas.